Latin
CAP. XXXII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 59
Unproofread scanNot analysed yet
At Romae aliud simile euenisse audio: praeterquam quòd addunt, ibi elephantum non utrunque modò occidisse, sed &stragula ueste eos texisse, &nutritio aduenienti stragulam reiecisse, &retexisse, &proxime inter se iacentes demonstrasse. Ita ille tum facile iniuriam illatam sibi fuisse intellexit, tum etiam maxime facinus ei liquebat, ubi cornu quo ipsos confixisset, cruentum perspexit. De fuga elephantorum, atque ut sunt leonibus formidabiles.