Latin
XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. CAP. CVm à uenatoribus elephanti, tanquam milites Ein bello, funduntur &fugantur, non alij ab alijs separatim, sed omnes simul &communiter in fugam se dant, ac simul inter se prementes ad gregales suos adhaerescunt. Horum autem qui iam sunt firmata &integra aetate, reliquos sic circuncludunt, tanquam pugnacissimi propugnatores totum agmen circummuniunt: qui uero longius sunt aetate prouecti, atque matres sub se quaeque suos pullos ita occultantes, perraro hi paruuli ut uideantur, subtermedium obtinent locum. Quòd si hos ipsos sic frequentes coactos leones perspiciant, alij aliò in fugam tanquam hinnuli, ab elephantis sibi incredibiliter timentes, sese in fugam conijciunt: &tametsi antea formidabiles, maximos terrores adferebant, &uel solo conspectu denun tiabant, ex horum tamen aspectione exterrentur. Nunquam uero elephantus ab reliquorum agmine secernitur, nisi aut filiorum suorum aut aegrotantium causa: pro his nimirum nihil non moliens inexpugnabilis manet. Contra omnium ferarum uenena remedium est elephanti adeps, quo si quis inungatur &nudus contra efferatissimas bestias procedat, illesus discedet.