Latin
CAP. LXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 600
Unproofread scanNot analysed yet
Libellus salsò quidem Apicio inscriptus, exiguae tamen uetustatis retinens, Squillas &Cammaros testa obductos dicit: cum ex Aristotele sint crustacei generis: secutus Diphilum, &Athenaeum, qui non tam religiose crustacea à testaceis distinguunt: quin, nisi mendum sit, aliquando Squillas, Aitacos, Locustas, Cancros, Leones Ostracodermos uocent, id est, testa circunclusos: cum tamen ex Aristotele sint Malacostraci, hoc est, crustra obtecti. Plinius aliâs Herinaceorum tegmentum uocat crustam, aliâs testam: cum tamen Aristoteles religiose semper Herinaceos inter testaceos numeret. De Paguris. CAP. LXXVIII. Genere Cancrorum Pagurus leui dorso est, in Lutraque sede uiuit, &in aridum saepe procedit: huius pedes breuiores quàm Maiarum: quicquid comprehendunt, strictissime constringunt, idemque oculos modò recondit, modò profert, ut interdum tanquam cornua extra emineant, interdum intra in te stam abditi recedant: neque modò in mari, sed in terram eiectus, uel captiuus contra facessentes sibi negotium pugnant: quod quidem ipsum usu percepi. Cum enim Lazarus Bayfius, post praeclarè obitam antemcridiano tempore legationem, aliquoties me ad littus Adriatici sinus duceret, ut piscium naturas exploraremus, cum alia pleraque periclitabamur, tum puerorum ludicram pugnam cum Paguris forte in sicco repentibus spectabamus: pueros quidem in co rum forcipes festucam inserere: hos uero magno robore animi hominum multitudinem, qua circuncludebantur, praeclare contemnentes, pertinaciter quicquid arripuissent, retinere: neque uel saepissime uictos tandiu obsistendi finem facere, quoad omnibus uiribus defecti, tanquam homines pugillatione &luctatione certantes, strennue decumbebant.