Latin
CAP. LXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 601
Unproofread scanNot analysed yet
Illic ibidem hos Cancros Porros uocant, quasi Paguros: Massilienses Carabassos. De Pinnotere, &Cancello, &Squilla. CAP. LXXIX. ¶Inorum Cancrorum duplex est genus, utrunque Icognitum habemus: alterum rotudum, in Conchis quibusdam uiuus inuenitur, ut in pinnis Concharum maximis, idque Pinnother, siue Carcinion nuncupatur: alterum longum, quod etiam Carcinion, id est cancellus, aut Squilla uocatur, neque in Conchis uiuentibus stabulatur, sed principio ex terra ac limo nascitur: pòst uero Conchulas uacuas subit. Cancellus Aranei speciem similitudinemque gerit, nisi partem ad pectus subiectam Araneis ampliorem habet, &cornicula duo rubra tenuia, sub haec oculi subditi nunquam ut Cancrorum intro recedunt, sed sem per eminent: eius os tanquam capillis quibusdam cir cummunitur: praeterea in cubilibus Spongiarum Aranei similem bestiolam nasci scio, °ere in codem cubili, modoque aperiendo, modò claudendo pisciculos comprehendere aperit, cum ingredi habet necesse: postea autem quam est ingressa, claudit &contrahit. CAP. LXXX. De Echinis. Chinus orbiculatus è genere testa obductorum Eest: undique aculeis armatur, quibus pro pedibus