Latin
CAP. XCIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 608
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XCIII. Linius Vrticam &Spongiam numerat inter fωόρυτα, hoc est, si quid Theodoro dignum conari audes, Plantanimalia, quae nec animalium, nec fruticum, sed tempcratam ex utroque naturam habent. Vrtica tota ex carne constat, nulla clauditur testa: cam Graeci hac aetate uulo ò uocant Colizanam, quòd pedunculis suis firmiter Polyporum more adhaerescit: ac similiter ut terrenae urticae cius tactio dolorem inurit. Ligures, &Massilienses nondum cessant recte Vrticam appellare. Si Plinius Vrticam cognitam habuisset, eius pediculos potius Cirros, quàm srondes dixisset. De Scyllio canicula. CAP. XCIIII. Cyllion chartilagincum è genere Galeorum, non Din rostro os, sed insra in supina parte dentatum ha bet. Scyllion ab Aristotele nominatur: iam nunc Graeci Scyllopsaron nominant: Massilienses, Palum: nonnullae regiones, Caniculam. De Ostreis. CAP. XCV. Streum, penultima quidem breui, Concharum species: longa uero, genus omnium testaceorum est. De uiris non paucis spectatae fidei accepi Byzantinos Ostrea serere, &eorum quasi lac seminare, idipsum enim in aquam abiectum, ad saxa ima adhaerescere, &Ostrea fieri. De Tuberibus, &Callis. CAP. XCVI.