Latin
CAP. XCIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 609
Unproofread scanNot analysed yet
Olothuria, quae &Tethia uocantur, Theodorus Huertit Tubera, &Callos, &Vertibula: &Tubera quidem, quòd sic nullis fibris, quemadmodum tubera terrena nitantur: ac Callos, quòd callosa materia tegantur. Iam nunc Graeci non graeco nomine, sed plusquam barbaro Spherdoclos nuncupant. Ineptius ij, qui accolunt Adriaticum sinum, ex eo Spongias nominant, quia cum premuntur, tanquam Spongiae, sic aquam foraminibus reddunt. Hoc genus piscium Massiliae in uulgus ignotum à paucis cognoscitur: quidam senes, cum huius descriptionem sub eorum oculos subiecissem, &multum inculcassem, nominarunt Vichonos: ueruntamen propter empestates hos mihi ostendere non potuerunt. De Pulmonibus marinis.