Latin
CAP. XCVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 609-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XCVII. DVlmones marini sua sponte nascuntur, cum natant Cirros ex imo, more Polypi, emittunt: quòd autem speciem quandam mulicris uuluae repręsentant, tota idcirco Italia eos turpibus nominibus appellat, it nulla ratione scriptis honestè mandari queant. Ligures nominant, Capellos marinos: Massilienses, Cameos pileos: cum iacent, omaso similes sunt: cum eriguntur, Pulmones uidentur: tanquam uitrum translucent: cum suspensi tenentur, quandam imagi nem Polypi gerunt, nisi brachia breuissima &crassa habent: Cum autem eos secuissem, nihil in ea parte quae Polypi uentri respondet reperi: ubi uero membratim dissecuissem, in ijs partibus unde pedes exoriuntur, quosdam meatus harenarum plenos uidi.