Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 63
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XLIII. draconibus. Pud Indos, sicut audio, graueis inter se gerunt Ainimicitias draco &elephantus. Quare dracones haud inscij imperitique, ex arboribus elephantos ramos decerpere in pastus suos solere: in has ipsas arbores primo serpunt, postea eam sui corporis partem dimidiam quae ad caudam pertinet, arborum folijs circuntegunt, alteram partem anteriorem funiculi instar appensam demittunt: eò cum accessit elephantus ad arboris cacumina colligenda, draco in huius ipsius oculos insiliens effodit, &constrictum tenens, inusitato &nouo quodam laqueo strangulat. De potione elephantorum. CAP. XLIIII. Larae aquae potio elephanto inimicissima est, turCbulentam &sordidam suauissime bibit. Ac si ad flumen, aut ad lacum accesserit, non priusquam coenum pedibus perturbarit, &pulchritudinem aquae difformarit, ad hauriendam aquam incumbit. Sine potione octo dies fert. Elephanti nouem ordei modios Macedonicos exedunt, &metretas Lacedaemonicas quatuordecim bibere possunt, &rursus ad eiusdem diei uesperam octo. Ducentos autem atque trecentos annos uiuunt. Quemadmodum telis confixi elephanti liberantur. CAP. XLV.