Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 64
Unproofread scanNot analysed yet
Rs &doctrina curandi uulnera apud HomeArum per manus, uel ad tertiam usque aetatem traditur, Patroclum Menetij filium Achilles Pelei filius medicinam docet. Achillem uero Chiron erudit, disciplinas nimirum heroes tantum, &deorum filij exercebant, &radicum succos, uarietates herbarum, usum pharmacorum, temperationem, cantiones tum infammationibus, tum reprimendo sanguini propitias nouerant, multaque inuenerunt, quibus quàm natura parum egeat, elephantus docet, cum enim uel hasta uel sagitta ictus est, pleae flore uel oleo ipso, defixa tela expellit, atque huiusmodi ratione ad inco lumitatem restitui tur. FINIS LIBRI I.