Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem insidias bubus molitur, suo robore prudenter atitur: nam noctu proficiscens ad stabula, fortitudine sua omnes quidem exterret, unum ut arripiat. Vt uero exsaturatus est, in posterum quidem reliquias seruare cupit, sed pudor certe eum prohibet in custodia reliquiarum permanere, tanquam ab inopia cibi famem metuentem. Itaque maxime hians, graui spiritu suo afflat, teterrimam aspirationem exhalans: sicque eiusmodi aspirationi tetrae custodia permissa discedit. Caetera autem animalia quanuis eò accedunt &sentiant ubi illius reliquiae iacent, non attingere audent, metuentia uideri praedari, &deripere aliquid de rege suo uoluisse. Quòd si ei feliciter ceciderit uenatus, illum relicti primi cibi capit obliuio, huncque ut euanescentem &exoletum aspernatus, relinquit. Ac si ex uenatu nihil acciderit praede, ad primum tan quam penariam cellam regreditur. Cum suprà quàm ferre queat cibo se compleuit, aut quiete &inedia se exhaurit, aut simiam nactus uorat, illiusque adesis car nibus uentrem mollitum extenuat. Iam porrò iustus est leo, II. est leo, &uirum qui se lacessiuerit, ulciscendi modum tenet: nam primum caudam uibrans, &per latera contorquens, se ipsum incitat, &tanquam stimulis admotis, exacuit, deinde inuadenti refissit, &eum qui se appetiuerit, sed ab ictu aberrauerit, ut pariter ulciscatur, exterret quidem, at non laedit. A prima aetate cicur factus, cum mansuetissimus est, tum uero eius occursatio facilima &iucunda: lusionibus delectatur: quiduis, modò id suo altori gratum esse sentiat, libenter sustinet. Hanno Carthaginensis leonem, quo ad uectiones sarcinarum utebatur, habuit, unaque cum Berenice mansuefactus leo uiuebat, linguaque cius faciei blandiebatur, leniter abstergens, ac complanans rugas, demulcebat, cum caque in mensa conliuebat, humaniter &apte comedcus. Onomarchus Catanae tyrannus etiam leones habuit conuictores. Leo iniurias sibi illatas ulciscitur. IIII. CAP. CVm à quo iniuriam acceperit leo, probe nouit ulLeisci, &quanuis ex eo ipso non statim ultionem ceperit, tanto tamen post iram retinet, quoad poenas pro maleficio sibi illato sumpserit: cui rei testimonio est Iuba Maurus, pater illius ipsius qui in triumphum Romam admodum puer ductus est.