Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 66
Unproofread scanNot analysed yet
Postea uero quàm cibo completus est, mansuescit, &simul lusionibus delectari fertur: Nunquam terga uertit in fugiendo, sed sensim pedetentimque se recipit, cum fremitu contrà intuciis. Vt uero aetate processit, ad stabula &pastorum subterraneas casas proficiscitur, quòd iam ad montanas praedas persequendas infirmus sit. Ignem exhorreicit. Ex his quicunque crispior iuba est, ignauior &imbecillior est: qui uero pilo recto &simplici, generosior, &maiori robore animi praeditus: &iam lconum genus adeo auide cibos helluatur, ut solida membra exsorbere feratur. Expletus uel triduo, uel quoad primi cibi concocti sint, nihil saepe edit: modica autem potione utitur. AP. III. Quemadmodum nascitur leo. E animalibus oculis apertis solum leonem nasci LDemocritus ait: statim à partu strcnnuum quiddam edentem alij obseruarunt eum cum dormit cau ddam mouere, ut ostendat se non omnino dormire, ut caetera animalia, quod ipsum Egyptij se obseruasse gloriantur, leonem uidelicet à somno inuictum esse, nempe qui semper uigilet, idcirco hunc soli eos comparare existimo, quòd sol laboriosissimus ad nullum temporis punctum uersari intermittens circum orbem terrae, ab instituto cursu nunquam conquiescit: cui rei Homerum testem afferunt, cum solem, inquit, operum &laborum requietem nullam habere.