Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 72
Unproofread scanNot analysed yet
Senex tum sensim &pedetentim uelut reptans, eò accedens, primo filios amplexatur, deinde lingua eis suauiter, uel ut horum laudans felicem uenationem, blanditur: pòst &prandio dat operam, &cum his epulatur. Tametsi Solon qui lege sanxiuit filijs parentes alendos esse, haec eos facere non iussit: sed natura humanis legibus nihil egens, ipsa immobilis lex ad hoc officij munus docuit. De gressu leonis. CAP. VII. CVm leo ingreditur, nec rectà iter facit, nec simOplex ponit uestigium, sed uarium imprimit, &multiplex: modo enim progreditur, modo regreditur, tum rursus procedit, idemque uicissim retro commeat, nunc quasi sursum uersus, nunc permistim facit uestigium, deinde partim praecidit uiam, partim obliterat, ut ne uenatores eius uestigijs insistentes, lustrum, ubi cum suis catulis habitat, reperire possint: quod diuino munere proprium naturae lconum donatum est. De naturali affinitate leonis cum CAP. VIII. delphino.