Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 73
Unproofread scanNot analysed yet
N media natura quaedam communitas retrusa leoIni est, &affinitas cum deiphino: non ex ea parte solum quòd uterque imperat, ille quidem terrenis bestijs, hic uero aquatilibus: sed quòd senectute ambo tabescunt, &cum sunt in aegritudine, illi terrestris simia medetur, huic marina quoque simia remedio est. Nam ut in terra, sic etiam in mari aliquod est simiarum genus, quod similiter huic, ut illi, medicinam illa ipsa morbi affert. De leonibus Indiae. CAP. IX. TEones in India nasci maximos, ne tenuissima quiEdem dubitatio est terra enim India mater optima aliorum animalium in causa est. Hi immanissimi dicuntur, eorum pelles aspectu nigrae sunt, &horridae &formidolosae. Si capiantur, marisuescunt quidem, mo dò ne maximi sint: tum uero adeo assuefiunt loro, ut facilè similiter atque canes ad uenandos ceruos, apros, tauros, &asinos syluestres duci queant: sagacissime enim, sicut audio, odorantur. Leo comedit carnes cameli. CAP. X. CAmcli carnes à leonibus comedi solere, testimoOnio est Herodotus, cum in Xerxis camelos, qui commeatum portarent, dicit leones inuasisse, &ex alijs animalibus nulla, neque iumenta, neque homines attigisse. De leonibus Aegyptijs in deos relatis, &de Sphynge. CAP. XI. Leonibus Eonibus in Aegypto religiosus cultus non moLdò tribuitur, sed etiam ex ijs urbs nomen traxit: quorum sanè uim ac naturam exponere non alienum uidetur.