Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 75
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ijs, quibus propitius est deus somniorum significationibus secundum quietem, futura non solum ostendunt, sed etiam à periurissimis, quòd iusiurandum non conseruent, &fidem uiolent, non longo interuallo, atque adeo euestigio, deo eis iustum impetum afflante, poenas illorum fraudi debitas, repetunt. Empedocles inquit, si post excessum è uita homo de semetipso in bestiarum naturam demigrat, multo praestantissimam commutationem esse, quae fit ex homine in leonem. Sin homines è natura sua in plantas commutantur, optimam esse conuersionem, &demigrationem ex humano genere in laurum. Quòd si Aegyptiorum, qui in notione naturae uersantur, rationem aestimatione dignandam ducimus, haec etiam non leui momento aestimare oportet, cum attribuunt igni huius animalis anteriora, aquae uero posteriora. Sphingen Aegyptij qui scalpturam exercent, &Thebanae fabulae duplici natura conformantes, biformem nobis conantur repraesentare, ipsum ex corpore uirginis &leonis cum grauitate, &compositione architectantes. Sed haec in fabellas reijcienda: nos leonum uim explicemus. De leonibus cicuribus in templo Adonidis. CAP. XII. N Aelymaea regione templum est Adonidis, ubi leoInes tantopere cicures sunt, ut eos, qui intra templum ingrediuntur, amplexentur, &adulentur. Atque etiam si quis edens appellet, ij tanquam inuitati conuiuae, accedunt, &acceptis quae eis praebuerit, moderatè discedunt. De leone ulciscente canem contubernalem suum. CAP. XIII. QVod de leone Eudemus dicit, non paruam admirationem habet: hoc ipsum eiusmodi est: Iuueni ferarum cicuratori, canem nimirum, ursam &leonem fuisse, eosque primum, &pacem inter se seruasse, &ami citiam recte coluisse.