Latin
CAP. XLIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 74
Unproofread scanNot analysed yet
Templa habent sibi consecrata, &sedes ad commorandum amplas, &ad exercendum spatia &curricula laxa, tum eis bubulae carnes quotidie praebentur, quas distractas atque ab ossibus nudas cum interea exedunt, &conficiunt, ab Aegyptijs incantantur Aegyptia uoce. Cantionis argumentum huiusmodi est, ne ex aspicientibus quenquam fascinent. Neque uero eorum modò permulti diuinitatem &religionem apud ipsos habent: uerum etiam sedes tis dedicatae, è regione contrarios auersosque aspectus habent: quarum fenestrae, tam quae ad solis exortum pertinent, tam etiam quae ad occasum spectant, apertae suauiorem uiuendi rationem eis &iucundius nabitandi domicilium efficiunt, tum eis etiam sunt exercitationum loca ad tuendam ualetudinem, tum propinquae palaestrae. Eos ideo Vulcano Aegyptij consecrarunt, quòd sint natura uehementer ignita, atque adeo exteriorem ignem ob copiam interioris egerrime intuentur, &fugiunt: tum ipsos idcirco solis domicilia constituunt, quod ignei sint: simul &solem, cum est aestiuo tempore calidissimus, accedere ad leonem coelestem dicunt: &ij quidem qui magnam Heliopolim incolunt, in templi uestibulis cos diuinae cuiuidam sortis, ut Aegyptij dicunt, participes alunt.