Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 82
Unproofread scanNot analysed yet
GILLII ACCESSIO. De pardalibus &lyncibus. CAP. XXI. PArdalium duplex genus est, alię maiores, &dorso ampliores, &pinguiores: aliae quidem minores, sed robore non inferiores. Eandem coloris uarij &figurae corporis speciem, similitudinemque ambae praeter caudam gerunt: nam maioribus minor est cauda, minoribus uero maior. Velocissimè currunt, &recta uia feruntur: diceres sagittam neruo expulsam: Vino delectantur. Pardalium praeterca duplex est genus, aliae enim lynces nuncupatae, paruae quidem contra lepores comparantur: aliae maiores in ceruos, atque oryges facile insiliunt: eiusmodi ambo corporis figura similes sunt: &similiter utrisque oculi suauiter fulgent. Facies utrisque alacris perlucet: paruum utriusque caput. Solus color dissimilis. Minores quidem rubra pelle, maiores uero croceo sulfureoque flore distinguuntur. Mirifice amant suam prolemi cum enim catulos à partu recentes uenatores clam fu rati fuerint, eae autem uacuum cubile uiderint, in maximos luctus incidunt. Pardales ante pullos procedunt, &cum uenatoribus pugnant, neque hastatos homines quicquam timent, neque magnam iaculatorum multitudinem exhorrescunt. Imò uero suum partum acerrime propugnantes, micans ferrum &sagittarum missionem, &saxis factam lapidationem egregit con temnunt: ac sanè festinant uel antè mori, uel iuos ab impetu uenatorum prohibere. Lyciae &Cariae pardalis, nec animosa est, neque ualde ualet saltu, nisi cum est uulnerata: tum spiculis resistit, neque scrro facile cedit. De pardalis suatiiolentia. CAP. XXII. Dmirabilem quandam odoris suauitatem olet Apardalis, quam bene olendi pręstantiam diuino