Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 83
Unproofread scanNot analysed yet
munere donatam, cum sibi propriam planè tenet, tum uero caetera animalia hanc eius uim praeclare sentiunt. Haec autem hoc modo uenationem capit, cum horum quae ad uictum opus sunt eget, sese uel in loca arboribus consita, uel folijs uestita, ita occultat, ut inuentu difficilis tantum respiret: hinnuli, dorcades, caprae syluestres, atque alia eiusmodi animalia quadam suauis odoris illecebra attrahuntur, &proximè accedunt. Illa tum quàm mox de latebra exiliens, ad praedam se rumpit, atque eam comprehendit. Quemadmodum pardales simias ca