Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
GILLII ACCESSIO. De canis disciplina &imitatione. CAP. OLutarchus scribit, se non debere praeterire eam ca nis disciplinam, quam ipse Romae spectasset. Mimi docentis nimirum fabulam, in qua uaria &multiplex persona agebatur, non modo appositè canis alios subiectos affectus imitatione consecutus est: sed etiam cum ueneni, quod quidem tanquam mortiscrum poëmati subiectum esset, ueruntamen tum duntaxat uim conciliandi somni haberet, in eo ipso cane pericu lum fieret: is panem, ad quem uenenum admistum esset, sumpsit, &deuorauit, ac quàm mox prae se trementis &ebrietate oppressi, animoque defieientis simi litudinem speciemque gessit, ac nimirum se tandem ad terram abijciens, tanquam mortuus, humi stratus iacuit, seque huc &illuc, ut fabulę ratio ferebat, trahendum permisit, atque etiam cum ex dictis &actis intellexit tempus esse excitandi, sese sensim primum tanquam ex arctissimo somno experrectus mouit, &alleuato capite aspexit, deinde illine surrexit, simul &ad eum quem oportebat, &necesse erat cum gaudio profectus est, ut omnium sanè spectatorum, &ipsius Caesaris (nam aderat Vespasianus senex in Marcelli theatro) admirationem &assensionem commouerit. Canum, sicut ait Cicero, tam fida custodia, tanque amans dominorum adulatio, tantumque odium in externos, &tam incredibilis ad inuestigandum sagacitas narium, tanta alacritas in uenando, quid significat aliud, nisi se ad hominum commoditates esse generatos. De canibus &Otideaue. CAP. IIII. Epus &uulpes canum metu exhorrescunt, atque Linterdum uel sola canis latrantis denunciatione ex loco