Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 92
Unproofread scanNot analysed yet
III. ex loco undique septo, uepribus &dumetis uestito excitantur. Tum uero leonem in fugam compellunt, Ceruos item insequuntur. Verum auis nulla non canem paruifacit. Vnam autem Otidem excipio, quae propter corporis sui grauitatem, &tarditatem canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non faeile alleuant: iccircoque demisso atque humili uolatu utitur, quia pondere deprimitur. Ex eo fit, ut nonnunquam à canibus capiatur: itaque conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes la trantes audiuerit, in dumeta, aut paludes excursione se impellit, quibus &protegatur, &ab instanti periculo seruetur. De canibus cynocephalis, deque memoria CAP. animalium. Ene sanè animalia discere ita percepi. RegnantiDbus Ptolomaeis Cynocephalos Aegyptij literas legere, &saltare, &ad tibiam cancre, &pulsare citharam docebant. Tum uero unusquispiam Cynocepha orum mercedem horum nomine sic scitè tanquam periti pecuniarum coactores exigebat, &id quod dabatur in marsypium, quod ferebat appensum, conge rebat. Sybaritas saltationem equos docuisse iam pridem peruagatum est. Elephantorum ad disciplinas docilitatem antè dixi. Dominorum usui canes seruire, &res domesticas his planè sciunt administrare: &pauperi satis ad famulatum est, unum possidere canem.