Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 18
Unproofread scanNot analysed yet
sit semper populus: crescat; surgat altius uel aquila ista, uel poetae uersu: sed (ut ad Platanos redeam) non tam mea causa istud ipsum cupiebam fili, quam tua: ego enim me ob lectaui satis; tu experiendo illud didici, ut nequid admirarer: neque; si quid sero aliquando, quod facio semper, cum licet; siue aedifico aliquid, aut paro; propterea id facio, uel quia illis omnibus re bus putem me esse usurum, cui me ipso uti iam meo ipsius iure non licet; uel quia non facile illa possem contemnere, quibus carerem: quid enim mihi potest iam ad eos dies, qui mihi reliqui sunt ad uiuendum, esse non satis?