Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 19
Unproofread scanNot analysed yet
uobis ista parantur pueri; uobis ista (inquam) non mihi: scio enim quam a parentibus quaesita ista dul cius accipere soleant filii, quam ipsi facile com parare; siue quod in quaerendis rebus plerique laborem fugimus, in partis omnes uoluptatem amamus; siue quod in iis, quae nobis à maioribus nostris relinquuntur, insit etiam memoria illorum, qui tradi dere; quae illa nobis nescio quo pacto cum sanctiora efficiat, tu certe facit multo etiam iocundiora. B. F. Mihi quidem pater et nunc ista carissima sunt, quae, qua es in nos amoris exuberantia, à te uideo dici et erunt semper, dum uiuam, fixa animo et memoriae meae; cupioque, ut ex iis ipsis rebus, quae mihi à te, quaeque fratri comparantur meo, longissimam ipse nobiscum percipias uoluptatem: sed si tibi nos unquam naturae lege superui uemus; habeo alia ego (ut de me tantum loquar: nam de fratre quanquam multa pos sent dici, malo illi integram causam relinquere respondendi tibi), habeo alia (inquam), quae mihi sanctissimam tui memo riam semper efficient etiam absque Nonia no tuo; quippe, qui me puerum educaueris non diligenter modo; sed planè (quod uere mihi uideor esse dicturus) eti am religiose; habueris tecum in legatio nibus tuis; imbueris optimis moribus; omnibusque bonis artibus (quod in te esset) ita semper institueris; ut uerear, ne sim prorsus ingratissimus, ultra haec mi hi a te si quid unquam relictu optauero; tum si de iis ipsis tibi non ego semper maiores gratias habuero, quam si mihi magnificas uil las construxisses.