Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 24
Unproofread scanNot analysed yet
Sed (si placet) ad Aetnam potius, de qua sermo haberi coeptus est, properemus. Mihi uero perplacet; ita tamen, ut ne festines: tibi enim ego omnes has pomeridianas horas dico. Sed quoniam me impellente nimium iam extra Aetnae terminos prouecti su mus, non committam, ut te interpellem saepius; nisi quid erit, quod de ea ipsa te rogem. Sanè mons ip se situ, forma, magnitudine, feritate, incendiis mirus; demum tota sui qualitate ac specie longe conspicuus, et sibi uni par est. Ab aurora mare Ionium bibit; et Ca tanam sustinet imo in pede: cum sole descendit in insulam, qua Tyrrenum pelagus est; et quae Aeoliae appellantur: laterorsus, in septentriones uergenti Pelorus obiicitur, et Italiae angustiae sunt: contra reliqua insula subiacet, tractusque ii omnes, qui cum Lilyboeo in Africam protenduntur. Ipsa Aetna ra dices suas ferè in orbem deducit; nisi sícubi orientem, et meridiém uersus pro misso cliuo paulisper extenditur: celebs degit; et nullius montis dignata coniugium caste intra suos terminos continetur. circumitur non minus, quam. c. mil.