Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 25
Unproofread scanNot analysed yet
pass. ascenditur ferè per uiginti, qua bre uior uia. Imi colles, ac omnis radicum ambitus per oppida, et per uicos frequens inhabitatur; Baccho, Pallade Cerere feraces terrae; armentorum omnis generis supra, quam credas, feracissimae. Hic amoenissima loca circunquaque: hic fluuii personantes: hic obstrepentes riui: hic gelidissimae fontium perennitates: hic prata in floribus semper, et omni uer na die; ut facile quilibet puellam Proserpinam hinc fuisse raptam putet: hic arborum multiiugae species et ad umbram ualentium, et ad foecunditatem; in qua etiam tantum excellunt caeteras omnes arbores; ut mihi quidem magis huic loco conuenire uideantur ea, quae de Alcinoi hortis finxit Homerus, quam ipsi Phaeaciae; in qua certe nos, cum e Sici lia rediremus, nihil eiusmodi uidimus, quod nos tantopere oblectaret; ut etiam non inurbane Angelus meus interroganti eum cuidam ex Phaeacibus, qui nobis urbem omnem ostentarant quid nam illi uideretur, ita responderit. Ego Phaeaces debere uos quidem, inquit Homero permultum existimo; qui uo bis plura etiam tribuit, quam ipsa natura. referam (si potero) latine; uel certe ut potero: nam aduerti propterea tum etitiam diligentius illum ipsum Homeri locum: Hic nemora in coelum late crescentia surgunt Punicei pomum grani, malumque, pirumque, Et dulces ficus, et magnae Palladis ar bor.