Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 28
Unproofread scanNot analysed yet
itaque prudenter, ut multa, il lud etiam prisci uiri; quod nobilissimum templum Cereris in Aetna constituere: ubi enim potius dea segetum coleretur; quam ubi fruges optime prouenirent? atque id quidem tantum de segetibus: uerum ab uninersa Aetnae fertilitate (ut opinor) fabula etiam emanauit, Aristeum giganta eo in monte ita saluum esse, atque uiuere; ut neque ab Aetna prematur unquam, neque flammis coelesti bus inuratur; quod optimi, et uberrimi essent fructus, qui per Aetnae loca nascerentur, nullo telluris uitio, nulla aeris offensi ma lignitate: nam et Aristeos graeci quidem illos uocabant, qui uicissent in certaminibus; quod uerbum ab optimo deductum est credo, quia nisi optimi non uincerent: et gigantas scimus esse filios telluris appellatos: ita.