Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 29
Unproofread scanNot analysed yet
quoniam fructus uniuersos tellus, quasi mater, parit; cum fructus Aetnaeos esse optimos, atque uberrimos uellent dicere; tanquam caeteros superarent; fabulae datus est locus, non inuenuste quidem; si tibi ita ui detur: expecto enim etiam quid tu sentias scire abs te. B. P. Mihi sanè uidetur: itaque redde caetera. B. F. Reddam pater; atque illa ipsa quidem, quae à principio postularas, et quorum causa ista omnia dicta sunt: uentum est enim ad id; ut iam de ignibus loqueremur. B. P. Verebar sanè tu ne me longius prouecta res: quanquam quid longum mihi esse hac in re, qua de nunc agimus, atque isto in otio potest? B. F. Curabo id quidem, ne fiat (si potero), quam potero, diligenter. B. P. Immo Hercle fiat potius; etiam id si facere ipse, ne fiat, potes: non enim impedio: illud autem ideo dixeram; quia te putabam ánte, quam istuc acces sisses, aliquandiutius erraturum. B. F. Ego uero existimabam pater errauisse me sic etiam nimis diu. B. P.