Latin
3
Pietro Bembo, De Aetna 3
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de his et diximus alias satis multa; et saepe dicemus: nunc autem; quoniam iam quotidie ferè accidit postea, quam e Sicilia ego, et tu reuersi sumus; ut de Aetnae incendiis interrogaremus ab iis, quibus notum est illa nos satis diligenter perspexisse; ut ea tandem molestia careremus; placuit mi hi eum sermonem conscribere; quem cum Bernardo parente habui paucis post diebus, quam rediissemus; ad quem reiiciendi essent ii, qui nos deinceps quippiam de Aetna postularent. Itaque confeci librum; quo uterque nostrum communiter uteretur: nam cum essemus in Noniano; et pater se (ut solebat) ante atrium in ripam Pluuici contulisset; accessi ad eum progresso iam in meridianas horas die: ubi ea, quae locuti sumus inter nos, ferè ista sunt. Tibi uero nunc orationem utriusque nostrum, tanquam habeatur, explicabo; non tanquam recenseatur. Igitur; cum illum multa in umbra sedentem comperissem; ita initium interpellandi eum feci. PETRVS BEMBVS FILI VS. Diu quidem pater hic sedes: &certe ripa haec uirens; quam populi tuae istae densissimae inumbrant; &fluuius alit; ali quanto frigidior est fortasse, quam sit satis.