Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 4
Unproofread scanNot analysed yet
BERNARDVS BEMBVS PATER. Ego uero fili nuspiam esse libentius soleo; quam in haccum ripae, tum arborum, tum etiam fluminis amoenitate: neque est, quod uereare, nequid nobis frigus hoc noceat, praesertim in tanto aestatis ardore: Sed fecisti tu quidem pérbene; qui me ab iis cogitationibus reuocasti; quas &libentissime semper abiicio, cum in Nonianum uenitur; et nunc quidem nobis nescio quo pacto furtim irrepserant non modo non uocantibus, sed etiam inuitis. Derep. sci BEMBVS FILIVS. licet cogitabas aliquid, aut certe de trium uiratu tuo: saepe enim ex te audiui (si fieri possit) uelle te, in agris cum esses; quoniam tibi id cum modice contingeret, tum etiam perraro; de iis, quae in ur be agantur, tanquam lethaeo aliquo sumpto poculo, nihil omnino rcordari.