Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 33
Unproofread scanNot analysed yet
An nesciebatis Pli nium illum maiorem ita occidisse; dum nimium diligenter (ne dicam inconsul te) Veseuiana incendia pertentaret? B. F. Quid, ni sciremus pater? uerum tanta nos delectatio illius spectaculi detinebat; tanta rei nouitas, tantus inuaserat stupor; ut sui ipsius iam nemo satis nostrum recordaretur. Sed missa haec faciamus; atque ad illam planitiem de qua modo dixeram, reuertamur: quae quidem ita tamen perurebat ipsa; ut ma nus, nisi extemplo retulisses, offenderen tur: pedes duplici calciamento ita propter ascensus difficultatem comparato tue bamur. Ab eo cratêre, quem dixi, mons per fundae iactum insurgit ascensu diffi cillimo partim salebris impedientibus, partim tardantibus arenis; et cliuus statim etiam quoquóuersus impendebat. is uniuersi corporis uertex summus est; et tanquam in urbem arx domina, sic ille in montem prominatur.