Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 34
Unproofread scanNot analysed yet
ab eius inscensu detinuere nos potentissima uis uentorum, et exhalantes fumi: itaque tibi de illo referre quidem aliud nihil possum; nisi tibi ea uis recenseri, quae ab Vrba no monacho accepimus postea, Messanae cum esset, homo ille quidem uerissi mus, atque harum rerum cupientissimus sciscitator: is enim paucos antè nos dies per summam tranquillitatem totum uer ticem perlustrarat. B. P. Immo uero cupio: noui enim ego illum, atque amo, quod te non latet; quo mihi futu ra sunt haec omnia illius etiam testimo Aienio gratiora. B. F. bat ille igitur (quando ea tibi narrari postulas; quibus tamen ego tam accedo ut credam, quam omnino si perspexissem) uerticem illum esse ab ingenti cratere occupatum ambítu circiter quatuor stadiorum; eumque non usque in imum descendere eodem hiatu; sed aluum sibi intus paulatim astringere eátenus, quoad in medio centro ad euo menda montis incrementa satis amplo ore foraminatur: tum esse in summa montis corona paruum tramitem, ubi pedes firmentur; ex eo si quis declinauerit, aut in cratêrem obrui, aut e mon te deturbari: stetisse tamen se ibi tam diu, quo bárathrum exploraret: eructasse tum montem magno strepore incendia caliginosa, et perurentes petras supra os, quantum sagitta quis mitteret, uel eò amplius, insurgentes: atque eum, ué luti corpus uiuens, non perflasse semper; sed emissa semel anima cessasse diutule, dum respiraret: tum se copiam intuendi habuisse, quae uellet: mox eiectasse iterum atque iterum pari interuallo usquequaque: interea ingemere intus cauernas auditas; intremere etiam tonitruis montem sub pedibus magno; et formidoloso iis, qui aderant, horrore: ex quo illud mirum uidetur; quod qui tum strepitus per tranquillitatem sentiebantur, eorum a nobis nihil auditum sit in tanta ferocia uen Illud uero torum.