Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 37
Unproofread scanNot analysed yet
non enim quam perflet quis; sed quam in tret in montem, quamque se in cauernas illi us, inque uiscera insinuet, est spectandum. Intra montem igiur tu, tanquam intra pectus animam, sic accipi ab Aetna uentos putas; quibus illa modo spirat leniter, modo uehementius inciSanè quidem: tatur? B. nisi tamen ueriora illa sunt, quae de Typhoeo, deque Encelado poetarum fabulositas concinnauit. B. F. Veris sima illa quidem fabella est: sed perge tu mihi; atque etiam pater huius incendii cau sas redde, si placet: nam ex incolis quidem inuentus est nemo; qui ea nobis pau lo uerius explicaret. B. P. Per gam, ut libet: sed non prius id faciam; quam mihi dixeris quómodo illud sit, quod tu uerissimam fabellam dixisti. Quia sanè ea demum uerissime fabula est; quae nihil habet ueritatis. B. P.