Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 36
Unproofread scanNot analysed yet
nec uideatur fili, neque planè ipsum est mirum: constat enim (quemadmodum scriptores tradidere) simul cum uentis Aetnae animam immutari: et quo flan te fumos tantum, et caligines exhalet; eo ponente modo puras, modo crassiores flammas emittere pro surgentium uentorum qualitate: alíquando eti am effundi torrentes ignium uaria exundatione pro; ut intra montis uiscera pinguia, uel exilia incrementa sunt: quae cum ita se habeant, illud etiam pos se fieri quis est, qui neget, lenissima unius uenti aura eos strepitus intra montem excitari, qui uel furente altero non queant?