Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 39
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem hoc etiam licet: sed quoniam ita uis; ut, quibus de ignibus ego te antea interrogaram, de iis tu me nunc audias disseren tem; breui expediam, quae sentio: neque enim nimis multa sunt. Tellus quidem omnis Bembe fili, sicuti nostra cor pora, foraminibus, canalibusque distincta est, et tanquam uenis internotata; siue quod omnino coire non potest quae specie quidem multum sibimet differat intra se se; siue quod aut gignit ipsa semper aliquid, aut interimit, et immutat; neque unum idem omnis, atque eodem permanet; siue (ut alii tradidere, et quidem principes in philoso phia uiri) quia planè uiuit ipsa; atque a mun di anima uitam trahens ab eadem mundi anima extra, intraque perlustratur, Sed in omni tellure nuspiam maiores fistulae, aut meatus ampliores sunt; quam iis in locis, quae uel mari uicina sunt, uel a mari prótenus alluuntur: nam cum exedit semper ma re, consumitque suopte contactu, suaque na tura omnia; tum autem, si partem est na ctum aliquam debiliorem, membraque non adeo robusta telluris; erôdit illa mul to facillime; pergitque in uiscera ipsa, qui potest: itaque cum in aliena regna sibi uiam faciat; uentis etiam facit: ex quo fit; ut loca quaeque maritima maxime terraemo tibus subiecta sint, parum mediterranea.