Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 40
Unproofread scanNot analysed yet
quod si etiam in sulfuris uenas uenti furen tes inciderint; tum incendia suscitantur sanè non difficulter; quoniam et in sulfure concipiendi permagna ignis uis inest, et uenti etiam aliena succendunt ui sua: haec autem tu ut in Aetna accidant omnia, uide; quippe (ut modo tute dixisti), quae mare in radicibus habeat, quae sulfurea sit, quae cauernosa; seu quod natura ita fuerit semper ipsa; seu quod salo alíquando subexesa uentos admiserit aestuantes, per quos idonea flammae materies incenderetur.