Latin
45
Pietro Bembo, De Aetna 45
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uerò, quid sentiam; non sat scio: quanquam equidem mallem Pythagoram, quam Empedoclem imitari: ille enim quae naturae consentanea uidebantur, credebat asse rens mutari quidem omnia, nihil tamen omnino interire: hic; dum curiosius na turae causas perscrutatur; etiam se ipsum B. P. imperscrutabilem facit. Sed ualere nos illos sinamus fili: et quo niam nos tibi, Aetnae incendia unde fiant, diximus; id uelim ego scire item ex te, ipsa ista quomodo fluant. F. Iam istud quidem fieri sine ullo negotio potest uel una Hesio di comparatione; qua ille in sua theogonia fluxisse ait tellurem, ubi eam post fulminatum Typhoeum igne cor reptam describit, isto (ni fallor) modo: ex quo sanè libet mihi suspicari etiam pa storem illum Ascraeum alíquando Aetnam conscendisse; atque inde sibi sumpsis se; quod de uniuersa tellure scriptum reliquit: Vritur ipsa ingens tellus; aestuque furente Liquitur, albentis quondam ceu lamina plumbi Arte uirum, flammisque caua fornace liquescit: Seu ferrum (quanquam hoc maternae uisce ra rupis In duras aluere uires); cum ferbuit olim Vulcani domitum manibus, terraeque fatiscit. Et quidem propterea illum ego plumbi, et ferri exempla posuisse crediderim; ut al teri ea compararet, quae igne facilius corripiuntur, et fluunt; ut sulfurea tellus omnis, et eae telluris partes, quae tenuiores sunt; alteri autem cum saxa omnia, tum ea, quae flammae resistunt magis, et sunt suapte natura duriora. B. P.