Latin
47
Pietro Bembo, De Aetna 47
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi haec quidem certe non displicent ipsa per se: atque etiam delectauit me non nihil poetae ingenium; qui tam apte descri pserit fluentem, et ardentem tellurem: sed tamen tu fili nimium perparce respondes ad illa, quae peto: non modo enim istud ita simpliciter cupio, ea incendia quómodo fluant, scire abs te: sed etiam, ubi descenderint, quam faciem capiant; tum si perdurant éadem semper, an alíquando immutentur, audire. Geram tibi