Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ita curas delapsus sum. B. sane coniectabar: uisus es enim mihi iandudum nescio quid multa cogitatione commentari; neque eo uultu, quo esse hic soles, hilari, et soluto; sed, quo te in urbe conspicimus, contractiore interdum, Recte conac graui. B. iectabare: Sed ista tandem, quoniam nimis iam molesta sunt, obliuiscamur. Vtinam ipse id possis pater; tibique istud (quando ita te iu uat) tam facile factu esset, quam mihi: sed omnes curae, quae quidem sint maximae, ita se habent; ut, si insequaris, non fugiant; si fugias, etiam insequantur: munus autem istud tuum cum est ipsum negotiosissimum per sese; quippe, aquo ferè omnes reip.