Latin
BERNARDVS BEMBVS PATER
Pietro Bembo, De Aetna 7
Unproofread scanNot analysed yet
nostrae partes pertractantur; quodque uni uersae ciuitatis, caeterarumque urbium, nostrarum aduocationem agit, et sustinet; tum uero illud etiam accedit; quod tu is es, qui maxime omnium tranquillita tem animi, requietemque déames; quo fit, ut magis etiam illa sentias, quae te premunt. B. Est fili, est sane causa illa quidem non leuis, quae mihi labores adauget meos: sed tamen (ut uerum fatear) aliud quiddam majus me mouet; quod ipsum nuper me in urbem reuocauerat, sic dum sederem; reuocantque saepissime. B. F. Quid il lud tandem est? B. P. quod reip. causa non commoueri neque uellem, si possem; neque possem, si uelim: nam cum ab ineunte aetate ita uitam instituerim meam; ut patriae adessem semper; prodessem, cum possem; potuerim autem nonnunquam uel iuuenis et domi, et foris; illa uero me saepe muneribus reliquis, saepe legationi bus honestarit; eam ipse si deseram nunc, cum et experientia, et consilio, et auctoritate plus ualeo; quid sit aliud, quam si tu me iuue nis senem destituas, filius patrem?