Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 100
Unproofread scanNot analysed yet
Ter cum Centurione dicere oportet: Domine non sum dignus, si digne Sanctam Eucharistiam sumere volumus. Et merito quidem impanumerus in Ecclesiasticis officijs frequentatur. numquam enim in duo aequalia, vnitate impediente, secatur, nec Deus vult diuisionem Ecclesiae. Addunt Pythagorici numeros impares ad omnia esse vehementiores, in primis uero Ternarium. Plinius Natur hist. lib. 28. cap. 4. Terna despuere deprecatione in omni medicina mos fuit, atque ex hoc effectus adiuuati. Huic rei argumento est Claudia Vestalis, quae in impudicitiae suspitionem deueniens, quo integritatem suam manifesto aliquo exemplo comprobaret, nauim, in qua mater Deum vehebatur, cingulo suo duxisse narratur, prius tamen Ternario numero vsa est inter precandum. Ter caput irrorat; Ter tollit ad aethera palmas. Ferunt priscorum Theologorum fabulae Cererem Deam toto errasse Mundo, cum Proserpinam filiam quaereret, cumque in Atticam diuertisset, à Celeo Attico sene receptam hospitio. cuius beneficium, vt aliquo munere pensaret Ceres, filium eius infantem e cunis raptum, immortalem reddere cum destinasset, sacrificia peregit: Terque manu permulsit eum: Tria carmina dixit, Carmina mortali non referenda sono. Atqui &Hippolytum fato functum, dum Aesculapius à Diana exoratus, ab inferis reuocatum pristinae incolumnitati restituere intendit, Pectora Ter tetigit, Ter verba salubria dixit: Depositum terra sustulit ille caput. Carna quoque siue Crana Dea liberans Procam filium regis Albani a strigibus obsessum. Protinus arbutea postes Ter in ordine tangit, Fronde Ter arbutea limina fronde notat. Cę sarem dictatorem refert Plinius, post vnum ancipitem vehiculi casum, semper vt primum consedisset, quod, inquit ille, plerosque etiam nunc facere scimus, carmine Ter repetito, securitatem itinerum aucupari solitum. Theocritus in Bucolisco. πείλεα τοι νοσέοντι. χιριεδέτε ἐντὶ μέλαιναι.