Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 99
Unproofread scanNot analysed yet
quod si Ecclesia in loco editiori eßet constructa, scalaque quae pluribus gradibus constaret, opus esset, tot gradus, quot ad ascendendi vsum commoditatemque necessarij eßent, collocarentur, hac tamen ratione inita, vt numero essent impares, &septimo, vel quinto, tertiove quoque gradis planum fieret. nam fieri quidem aiunt Architecti, vt recto in templum pede ingrediamur, quam quidem rem ad religionem facere arbitrantur. Illud etiam summopere in sacro Missa obseruare solent Sacerdotes, vt vel vnam, vel tres, vel quinque vel ad summum septem collectas dicant. Vnam quidem vt sicu ad vnam Missam vnam tantum lectionem, vnum euangelium vnum officium canitur, nihilominus &vnam dicant collectam; Tres quia Dominus ante passionem suam Ter orasse legitur; Quin que propter quinquepartitam eius passionem, in cuius commemorationem haec eadem celebramus officia; Septem denique quia Apostoli ad consecrationem eorundem mysteriorum leguntur frequentasse orationem Dominicam, quae solis septem petitionibus omnia corpori atque animae necessaria comprehendit. Ipse quoque Pontifex Deo sacrificans, testes secum habet solennibus diebus aut vnum, aut Tres, aut quinque, aut septem Diaconos, vt legitur de Cons. dist. 1. c. Episcopus Deo. Vnus. n. Diaconus altari ministrat, quia discipulus vnus adolescens quidam, idest Iohannes amictus sindone super nudo, caeteris fugientibus, sequebatur Christum; Tres ministrant, quia Christus ascendens in montem ad transfigurandum, Tres secum duxit, Petrum scilicet, Iacobum, &Iohannem, Quinque autem propter quinque quos secum Dominus duxit quando resuscitauit puellam, tres inquam praefatos, patremque, ac matrem puellae; Septem demum obsequuntur, ob illos septem, quibus Dominus post resurrectionem piscantibus se manifestauit. Neque in dispensatione signorum super oblationem Microlo gus, de Ec imparis numeri virtus neglecta, cum vnam, vel Tres, vel etiam cles. obquinque cruces faciant, et hoc vtique non sine certi caussa mysterij. In quinque. n. crucibus quinquepartitam Domini passionem significant. in vna, &tribus, vnum &trinum Deum intimant; in in cuius numeri mysterio etiam Tres partes facit Sacerdos sacratissimi corporis in Missa. Ter dicit Agnus Dei, &cum spiritibus Seraphicis clamat Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Ter dicit culpam suam qui à peccato vult absolui.