Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 104
Unproofread scanNot analysed yet
demonstranda? cum etiam in sacris litteris videamus complura arcana Ternario significata. Apud Iudaeos quidem funeribus, &vita defunctis consecratus erat hic numerus. Dauid enim Rex ab Absalone filio suo regno pulsus, tandem receptis viribus, &iusto exercitu conflato, ducum suorum auxilijs regnum recuperauit; tamen ducibus suis in praeliùm exeuntibus mandauerat ne filium Absalonem occiderent, ceterum contra quam Dauid praeceperat, Absalon in bello periit, tribus hastis à duce Ioab confixus. quam fi 2. Reę lij necem pater aegre ferens, illum his verbis coepit deplorare. Fili mi Absalon, Absalon fili mi, Absalon fili mi, Fili mi Absalon, Fili mi Absalon, Absalon fili miTertio mense populus Israeliticus cum exijßet de Aegypto, ad mon Exho. 19 tem Synai perueniens, obtulit sacrificium Deo, &in die Tertia legem accepit. quare Tertia dies est tempus gratię. quod insinuans Propheta Moyses Gen. cap. 1. dixit Deum secisse die Tertia aquas in congregationem vnam. quoniam post primum diem Mosaicum, &secundum cultum propheticum, Tertio die nos Gentes congregatę sumus in vnam fidei congregationem, per sagenam Euangelij; quamobrem dicebat etiam Christus qui Tertio die surrexit a mortuis: Hodie &cras facio signa. Ecce duo dies. signa autem diLuc. 13 cit, quę facta sunt in Aegypto, quę in deserto, &quae per Moysen. sunt haec (vt verbo dicam) primi diei: secundi autem, quae per Heliam, &Heliseum, &qui deinceps secuti sunt, Prophetas: Tertio autem die eius aduentus dies lucidus perficitur, qui ostendit per Euangelium perfectum &omnib. numeris, absolutum eius studium. Est. n. Christus plenitudo ac complementum legis &Prophetarum. Iohan. 2. Vnde etiam quae in Cana celebratae fuerunt nuptiae, factae sunt die Tertio. Cana autem, secundum hebraicam transtationis virtutem,