Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
idem est quod creatura; in qua creatura eo descendente factae sunt incorruptae nuptiae vnionis Verbi, &nostrae naturae. In his nuGen. . ptijs Tertio die primum miraculum Christus fecit in aqua; quoniam die Tertio, aquam Gentium congregauit in unam congregationem. Iosue, qui typum Domini praese ferebat, veniens ad lordanem iussit parare populum viaticum ad diem Tertium. quod mysterium exponit Iacobus Geuschelius Troporum sacrae scripturę. Lib. 7. Heliae prophetae Triplici insufflatione Sarephtanę viduae, filio vita inspirata est. 3. Regum 17. Ter quoque Helias infudit aquam super holocausta. 3. Regum 18.