Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 105
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio cum Balaam verberasset asinam, apparuit ei Angelus. Num. 22. Ter Balaam benedixit po pulo Israel. Num. 23. 24. Ter Dauid cadens in terram, adora uit Ionatham. 1. Regum 20. Ter a Deo vocatus est Samuel. I Regum 3. Terque a Deo monitus Honoratus Vercellensis prę sul, accessit ad D. Ambrosium in extremis laborantem, cique sanctum Domini corpus prębuit. Ter Petro apparuit Angelus Domini, dum mentis excessus in eum cecidißset. Tres viros Cornelius misit ad Petrum. Ter in anno comparere omne masculinun coram Deo Mosaica lege sancitum, in Paschate, scilicet, Penteco ste, &die Tabernaculorum. Pascha, id est, transitus Israel ex Aegypto, aut rerum ex non esse ad eße, competit Patri, qui nos eripuit de manibus Diaboli. Pentecoste, quando lex tanta celebritate fuit data, competit Filio. collatio enim competit Filio &Verbo, in quo lex erat, antequam daretur, secundum Elchanam. Remissionum ac Tabernaculorum dies, in memoriam vmbraculi a nube in deserto facti, respondet Spiritui sancto, in cuius virtute &numero datur remissio. Trinum pręterea cultum Deo exhibemus, cordis, linguę, &operis. Sic Tres sunt gradus poenitentiae, cordis contritio, oris confessio, &operis satisfactio Ternario numerantur &partes satisfactionis, ieiunium, eleemosina, oratio. Deum quo que diligere iubemur ex toto corde, vt omnes cogitationes nostras, ex tota anima nostra, vt omnem vitam nostram; ex tota ment. nostra, vt totum intellectum nostrum in illum conferamus, à quo habemus quę conferimus. nos. P. item Balaam. Act. Exho. Deut. 16. D. Aug: de doct. Chris. &uist. euam g lib. 2. in Ciu. Dei. Matt 22. Hier. in Psal. 31 Cap. Vide Iohannem Bo dinum Dę monom. Lib. 1. capi. 4. &Cat: nam auteam in Iob, quam Grec i Latinum transtu lit Paul Comito lus Peru sinus so cietatis Jesu 3. Reg