Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 107
Unproofread scanNot analysed yet
xit mihi: sufficit tibi gratia mea. Sic Iamnes &Mambres magi Exho. 7. Pharaonis, quia per ipsam mentis corruptionem iniquissimi fuerunt, virgas in serpentes, aquam in sanguinem conuerterunt, &aquam fecerunt ranis ebullire, sed cyniphes educere minime potuerunt; vn- Exho. 8. de dixerunt sibi aduersum esse Spiritum sanctum. &ita defecerunt in Tertia plaga, quia primum miraculum non fuit plaga; ideoque in Tertio miraculo defecisse dicuntur, Glos. I. q. 1. teneamus. vermagi: &Augustinus de celebratione paschae. Huius ratione myste rij Satanas in bello Christo illato, Ter repulsus &superatus reces. Math. 4. sit. Quare post Tertiam pugnam &uictoriam IESV Christus quietus &triumphans dicebat apud Iohannem: Venit princeps Mum Cap. 14. di huius, &in me non habet quidquam. Sic denique debellatis hostibus inferni, die Tertia Dominus resurrexit in gloria &paceHinc in Ecclesia, ipsa die sanctissimae Resurrectionis, legitur Euangelium secundum Marcum, cui ex quattuor animalibus facies Leo Erech. i. Apoc. 4. nis à patre Hieronymo fuit attributa. Ait enim Adamantius Phisiologos haec de catulo Leonis scribere. eum quidem simul ac natus est, Tribus diebus &Tribus noctibus dormire, tum deinde patris rugitu tamquam tremefacto, concussoque cubilis loco, catulum dormientem expergefieri. eoque trahit dictum illud a Iahacob in sacra lectione: Catulus Leonis luda, ad praedam Fili mi ascendisti, Gen. 29. requiescens accubuisti vt Leo, &quasi leaena quis suscitabit eum? Atque etiam illud ex secundo Balaam responso: Recumbens ut Leo Num. 23 requiescet, &quasi Leęna, quam suscitare quis audebit? Quod dubio procul ad Christi sepulturam &resurrectionem pertinet.