Latin
DE NVMERO III
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 108
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus quae sunt exposita fuerint tamquam leuioris pugnae praeludia quaedam. nunc conabimur, ordine quodam proposito, tractationem de Triade institutam persequentes, Diuinam probare Trinitatem, à qua fluxerit aliquando triplex ereatura sui Creatoris imaginem prae se ferens. Quemadmodum enim opus omne imaginem quandam &similitudinem refert sui opificis, adeo vt ex opere qualis sit opis fex &ex opifice quale sit opus futurum in promtu sit intelligere: ita in rebus omnibus animaduertere est Diuinae Trinitatis vestigium in Vnitate substantiae. Deus summae vigorositatis, nihil imperfecti, parui, &minuti in essentia habens, ocium necesse est abhor reat, aliter summe ociosus esset; &sic summa felicitas esset in pigritia &ocio, quod est impossibile. Et quoniam hoc sic est, quod apud Diuinam essentiam impossibile est ocium reperiri, consequens est illum summae actionis exsistere. In omni autem actione perfecta Tria correlatiua necessario reperiuntur, quoniam nihil agit seipsum, sed distinctum à se, &Tertium surgit ex agente &eo in quod actio fit, id autem est agere. Erunt ergo haec correlatiua in essentia Diuina Tres Personae. Quare Deùm Trinum vocamus. Est enim Deus deificans, generans, iustificans, amans cum ceteris perfectionibus, quem vocamus Patrem. Est Deus deificabilis, generabilis, iustificabilis, amabilis, &sic de reliquis, &hunc Filium a Patre genitum nominamus. Est postea spirando deificare deificantis &deificabilis, id est, Patris &Filij, &sic iustificare, conciliare, &amare amantis &amabilis; &hunc Spiritum sanctum ab vtroque procedentem nominamus. Cum autem summa incommensurabilis bonitas vellet non solum intra se ab aeterno producere, multiplicauit etiam creando in tempore extra se suam bonitatem; sed non potuit Deus optimus ad imaginem alicuius extrinseci creasse omnia, nec ad alium finem, nisi ad summum, scilicet, seipsum. Quamuis autem difficile sit admodum in his infimis creaturis Diuinarum rerum coniecturam facere per similitudines; immo inconueniens dici possit ex humanis rebus imaginem colligere Diuinitatis, &res immobiles ad naturas fluxas exigere; Deus tamen sic ab initio temperauit notitiam sui, vt sicut numquam totus voluit comprehendi, sic numquam totus prorsus potuerit ignorari.