Latin
113
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 113
Unproofread scanNot analysed yet
Musicam, &Geometriam, cui coniuncta est Astrologia, vt Musicae, Poetica. TRINITAS in Monade. Refert Minar libro antiquitatum Sissenios maxime vnitatem adorasse, vt quae similis esset Diuinae creaturarum origini, aeternoque principio. Hanc autem Pythagoras vir clarissimus &suo aeuo auctoritate irrefragabili Trinam esse probauit: est enim Vnitas aeterna, nec vllum numerorum enuntiare poteris supremum esse Vnitatis partum, quod enim omnem alteritatem praecedit, aeternum est. Alteritas nempe idem est quod mutabilitas; sed omne quod mutabilitatem naturaliter praecedit, immutabile est, quare aeternum. Alteritas vero constat ex vnis tate, &dualitate, quare alteritas, sicut numerus, posterior est Vnitate. Vnitas ergo natura prior est alteritate; &quoniam eam naturaliter praecedit, est Vnitas aeterna. Amplius omnis inaequalitas est ex aequali, &excedente, inęqualitas ergo est natura posterior ęqualitate, quod per resolutionem firmissime probari potest. omnis enim inęqualitas in ęqualitatem resoluitur. ęquale enim inter maius &minus est. si igitur demas quod maius est, ęquale erit; si vero minus fuerit, deme a reliquo quod maius est, &ęquale fiet. Et hoc etiam facere poteris quousque ad simplicia demendo veneris. Patet itaque quod omnis inęqualitas demendo ad ęqualitatem redigitur. ęqualitas ergo naturalitar pręcedit inęqualitatem.