Latin
172
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus quidem beatorum quem Paradisum dicunt. sanctorum enim &iustorum animas in cęlo esse, ac superbenedictae Trinitati assistere, suam denique felicitatem consecutas esse nemo Christianorum dubitat: Alter delinquentium est, qui sunt inferi, eorum animas tenens, qui sine penitentia mortem obierunt: Qui vero confessi, sacratissimum Christi corpus, absque tamen pęnae praeuia satisfactione, sumunt, continuoque moriuntur, hi dubio procul in igne, quod Purgatorium vocant, expurgantur. Possunt autem coadiuuante Ecclesia, Sacerdotum precibus, Missis, &eleemosinis expiaris &ab igne ad supernam patriam quantotius euolare. sunt igitur in altera vita Tres loci hominibus deputati. Infernus, Cęlum, Purgatorium. TRINITAS in Mathematicis disciplinis. Artes Mathematicas Pythagoraei secant in Arithmeticam,