Latin
117
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 117-4
Unproofread scanNot analysed yet
personis, in quo primum statuit aeternum illud atque perfectum, quod secundum generauit, &mentem aeternam itidem &verfectam. Alio in loco Patrem mentem nominat, sed ab eo manasse Verbum, à quibus condita sunt vniuersa. Ita. n. ait in principio libri de prouidentia: Itaque a Mente ipsa, &ab eius Sermone natum hoc vniuersum, &digestum est. Porphyrius haec principia ponit Patrem, &Filium, quem Gręce appellat paternum intellectum: quod, quam uis in tenebris, videntur tamen Poetae attigisse, cum Mineruam suam διὸστνους faciunt, sine matre, de illius vertice ac capite produ ctam sapientiam ipsam. Sic Zoroaster &ceteri Magi tres ponunt praecipuos Mundi principes, &trium ordinum dominos, Oromasin, Mithrin, &Arimanin, quos Plato vocat Deum, Mentem, &Animam. Dei enim excelsi proprium est vnitas; Mentis, ordo, vel pondus; Animae autem, mensura &motus.