Latin
118
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 118-5
Unproofread scanNot analysed yet
Tres item Deorum or dines ponit idem Plato, non dignitatis tantum maiestate inter pun ctos abiunctosque sed &locorum intercapedine. hi sunt Dij, Dęmo nes, Heroes. Dij excelsissimum locum tenent; Heroes, infimum; Dęmones, medium. de quibus lib. de legib. 4. &in Epinomide. Et Au gust. in Ciuit. Dei lib. 8. cap. 14. Iam vero libro de legibus 6. Pla to noster praecipuam vrbis arcem consecrat Vestae, Ioui, Palladi: vt intelligeremus in Diuinis tres omnium fontes exsistere. Vestam quidem essendi fontem, Iouem viuendi, Mineruam intelligendi. Sic Socrates Deos tres posuit imitatione Pythagorae; licet Plato eo modo scripserit, vt inter manifestum, atque occultum sententiam suam cęlauerit, non inuidia quidem neque maleuolentia, sed rerum dignitate commotus, sciens per se bonum vestigari nullatenus posse, Propheta regio dicente: Nubes &caligo in circuitu Dei. Tenebras posuit latibulum suum. quo significatur neminem posse cogitare de Deo pro dignitate ipsius, velut in tenebris latentis, quantum ad homines cognitionis eius Splendorem non ferentes attinet, nec obtueri valentes, partim propter mentis impuritatem vinctę humiliato hoc corpore, partim propter eius angustias haud quaquam capaces tanti numinis. Quare vbi in Psalmo quodam alio Interpretum tralatio legit: Te decet hymnus Deus in Syon. Hebraica lectio ha bet: Tibi sienltium laudis Deus in Syon. quo significat omnem ratiocinandi, omnem intelligendi facultatem feriari oportere, quando postrema rerum cum Auctore copula fit. cum nec amicus Dei Moyses Diuinam faciem videre potuerit; sed ex quinquaginta portis, quae nos ad Diuinorum cognitionem intromitiunt, dumtaxat per quadraginta nouem accesserit, vt asserunt Sapientes Hebręorum. Sic.