Latin
118
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 118-4
Unproofread scanNot analysed yet
Mundana reperitur in Elementis, Planetis, &Temporibus; Elementalis in Numero, Pondere, &Mensura; Planetaria, in Situ, Motu, &Natura; Tema poranea, in Diebus, vicissitudine lucis &noctis; in Mensibus, crementis &decrementis lunaribus; in Annis, mutatione veris, aestatis, autumni, &hyemis: Humana fit in Corpore, Anima, &in vtriusque connexu; Quae in Corpore, in vegetatione, secundum quam crescit, quae omnibus nascentibus conuenit; in Humoribus, ex quorum complexione subsistit humanum corpus, quae sensibilibus communis est; in Operationibus, quae Specialiter rationalibus conuenit, quibus mechanica praeest. Instrumentalis seu barmoniae fit Pulsu, Voce, &Flatu. omnis enim sonus editur aut pulsu, videlicet per tympana, psalterium &c. aut voce, per fauces; aut flatu, per fistulas. Pulsus secundum Isidorum importat potentiam Patris; Vox, Filij sapientiam; Flatus ad Spiritus sancti viuificatiuam bonitatem refertur. Boetius in Musica, &Macrob. 2. Natur. Tria tradunt genera cantus. Diatonicum, Chromaticum, Enharmonicum. Terminos item interualla continentes totidem, imam scilicet mediam, &supremam chordam. sicut &Tres symphonias continet harmonia. Diapason, Hemiolion, Diatessaron. Sunt &qui Musicorum genus sic diuidant. Vnum, quod carmen fingit; alterum, quod instrumentis agit; tertium, quod instru mentorum opus, carmenque dijudicat. Musica Vegetatione Corpore Humoribus. (Huma Anima, Operationibus. na in Vtriusque connexu. Mensura. Elementis Pondere. Numero. Musi Situ. Müda Planetis. Motu. na in Natura. Dieb. vicissitudine lucis et noctis. Teporibs Mensib. crementis et decrem. lunarib. Annis mutatione veris, aestatis Pulsu. (autumni, hyemis. Instrumentalis in Voce. (Flatu. TRINITAS in Poësi. Sunt &Poematis genera Tria, vt fere Auctores tradunt, Dramaticum, idest, actiuum vel actuosum, in quo personae agunt solae absque vlla Poetae ipsius &auctoris interlocutione, cuiusmodi tragoediae sunt &comoediae, &quaedam Vergilij Bucolis ca. Exegematicum, id est, enuntiatiuum, in quo Poeta omnia narrat sine vlla personarum interlocutione; in hoc omnia didascalico more &simplici traduntur, vt Georgica eiusdem Maronis. Mixtum, ex vtroque, in quo& Poeta, &personae introductae loquuntur. Actiuum, Enarratiuum Mixtum, TRINITAS in Puncto. Demonstremus iam apertius quantum faciant Mathematicae di