Latin
119
Pietro Bongo, Numerorum Mysteria 119-5
Unproofread scanNot analysed yet
sciplinae ad capescendam, intelligendamque Diuinam Triadem. Pun ctum quod substantia vnicum est &insectile, quamuis re ipsa indiscretum, infecundumque sit, carens personali, realique numero, ratione tamen Trinum reperitur. punctum enim in recta linea medium vnius quidem partis est finis, alterius vero initium, totiusque medium. Vnde fit vt medio eiusmodi puncto insit Diuinae fecunditatis, atque Trinitatis vestigium. Nam ex necessitate tres, &non plures, quam tres, id punctum rationes ambit, recipit, &aj prehendit. est enim punctum b finis lineae ab. initium vero lineae bc. totiiis autem lineae a bc, medium.